The melody of the ancient Laudes cruces attollamus, possibly written for the reception of a fragment of the True Cross at Notre Dame in 1109, was used by Thomas Aquinas for this Corpus Christi sequence.
lyrics
1. Lauda Sion Salvatorem, Lauda ducem et pastorem In hymnis et canticis. Quantum potes, tantum aude, Quia maior omni laude, Nec laudare sufficis.
2. Laudis thema specialis Panis vivus et vitalis Hodie proponitur. Quem in sacrae mensa coenae Turbae fratrum duodenae Datum non ambigitur.
3. Sit laus plena, sit sonora; Sit iucunda, sit decora Mentis iubilatio, Dies enim solemnis agitur In qua mensae prima recolitur Huius institutio.
4. In hac mensa novi Regis Novum Pascha novae legis Phase vetus terminat. Vetustatem novitas, Umbram fugat veritas, Noctem lux eliminat.
5. Quod in coena Christus gessit, Faciendum hoc expressit In sui memoriam: Docti sacris institutis Panem, vinum in salutis Consecramus hostiam.
6. Dogma datur Christianis, Quod in carnem transit panis Et vinum in sanguinem. Quod non capis, quod non vides, Animosa firmat fides Praeter rerum ordinem.
7. Sub diversis speciebus, Signis tantum et non rebus, Latent res eximiae: Caro cibus, sanguis potus, Manet tamen Christus totus Sub utraque specie.
8. A sumente non concisus, Non confractus, non divisus Integer accipitur. Sumit unus, sumunt mille, Quantum isti, tantum ille, Nec sumptus consumitur.
9. Sumunt boni, sumunt mali, Sorte tamen inaequali, Vitae vel interitus. Mors est malis, vita bonis, Vide paris sumptionis Quam sit dispar exitus.
10. Fracto demum sacramento, Ne vacilles, sed memento Tantum esse sub fragmento, Quantum toto tegitur. Nulla rei fit scissura, Signi tantum fit fractura, Qua nec status nec statura Signati minuitur.
11. Ecce panis Angelorum, Factus cibus viatorum, Vere panis filiorum, Non mittendus canibus! In figuris praesignatur, Cum Isaac immolatur, Agnus Paschae deputatur, Datur manna patribus.
12. Bone pastor, panis vere, Jesu, nostri miserere, Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre In terra viventium. Tu qui cuncta scis et vales, Qui nos pascis hic mortales, Tuos ibi commensales, Cohaeredes et sodales Fac sanctorum civium.
Mignarda specializes in thoughtful programming illuminating the vibrant mingling of renaissance music & poetry. Noted for
awakening modern audiences to an appreciation for historical music, their work encompasses concertizing, teaching & recording, with 17 critically-acclaimed CDs, a series of 16 music editions, scholarly articles, reviews and the internationally-popular blog, Unquiet Thoughts....more
There’s a quiet beauty to this remix album of compositions by Michael Vincent Waller, with contributions from JLin, Prefuse 73, & more. Bandcamp New & Notable Apr 1, 2024
Somber, beautiful string meditations abound on the debut album by Oxford cellist and composer Lou Lyne and her ensemble. Bandcamp New & Notable Mar 30, 2024
Comprising 32 takes on iconic Robert Schumann compositions, the emergent pianist's Pentatone debut is a must-hear for classical fans. Bandcamp New & Notable Feb 11, 2024